LetrasGaudeamus Igitur

K12

Última atualização em: 21 de julho de 2017
Estas letras estão à espera de revisão
Rachdani Gobel sugeriu alterações a esta letra.

Gaudeamus igitur Iuvenes dum sumus. Gaudeamus igitur Iuvenes dum sumus. Post iucundam iuventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite in inferos Hos si vis videre. Vita nostra brevis est Brevi finietur. Vita nostra brevis est Brevi finietur. Venit mors velociter Rapit nos atrociter Nemini parcetur. Vivat academia! Vivant professores! Vivat academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet Vivant membra quaelibet Semper sint in flore. Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant et mulieres Tenerae amabiles Bonae laboriosae. Vivant et res publica Et qui illam regit. Vivant et res publica Et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas Quae nos hic protegit. Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores.

  • 21

Últimas atividades

Sincronizada porNomasamza Samzit
Tradução porBarnas Kusuma

One place, for music creators.

Get early access