LyricsPange Lingua Gloriosi…

Ateneo Chamber Singers

Last update on: May 11, 2016
No translations availableNo translations available

Pange lingua gloriosi Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi,

Quem in mundi pretium Fructus ventris generosi, Rex effudit gentium. Nobis datus, nobis natus Ex intacta Virgine Et in mundo conversatus, Sparso verbi semine, Sui moras incolatus Miro clausit ordine. In supremae nocte coenae Recumbens cum fratribus, Observata lege plene Cibis in legalibus, Cibum turbae duodenae Se dat suis manibus Verbum caro, panem verum Verbo carnem efficit: Fitque sanguis Christi merum, Et si sensus deficit, Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit.

No translations availableNo translations available
  • 0

Last activities

Musixmatch for Spotify and
Apple Music is now available for
your computer

Download now