TestoGaudeamus Igitur

K12

Ultima modifica il: 21 luglio 2017
These lyrics are waiting for review
Rachdani Gobel suggested changes to these lyrics.

Gaudeamus igitur Iuvenes dum sumus. Gaudeamus igitur Iuvenes dum sumus. Post iucundam iuventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite in inferos Hos si vis videre. Vita nostra brevis est Brevi finietur. Vita nostra brevis est Brevi finietur. Venit mors velociter Rapit nos atrociter Nemini parcetur. Vivat academia! Vivant professores! Vivat academia! Vivant professores! Vivat membrum quodlibet Vivant membra quaelibet Semper sint in flore. Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant et mulieres Tenerae amabiles Bonae laboriosae. Vivant et res publica et qui illam regit. Vivant et res publica et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas Quae nos hic protegit. Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores.

  • 21

Ultime attività della community

Sincronizzato daAgrez Shaly
Tradotto daBarnas Kusuma

Musixmatch per Spotify e
iTunes è disponibile ora
per il tuo computer

Scarica adesso